monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 06, 1
Nunc religiosissimi legum et paternorum institutorum protectores et cultores respondeant velim de sua fide et honore et obsequio erga maiorum consulta, si a nullo desciverunt, si in nullo exorbitaverunt , si non necessaria et aptissima quaeque disciplinae oblitteraverunt. Quonam illae leges abierunt sumptum et ambitionem comprimentes, quae centum aera non amplius in coenam subscribi iubebant, nec amplius quam unam inferri gallinam, et eam non saginatam ; quae patricium , quod decem pondo argenti habuisset, pro magno titulo ambitionis senatu summovebant; quae theatra stuprandis moribus orientia statim destruebant dignitatum et honestorum natalium insignia non temere, nec impune usurpari sinebant? Video enim et centenarias coenas , a centenis iam sestertiis dicendas, et in lances (parum est non libertinorum vel adhuc flagra rumpentium) argentaria metalla producta.